V. Adiutórium nostrumin nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
ómine Deus omnípotens, qui Fílium tuum unigénitum, Redemptórem nostrum, in stábulo nasti et inter duo animália in præsépio reclinári voluísti: béne
dic, quæsumus, hoc stábulum, et defénde illud ab omni nequítia vel versútia diabólicæ fraudis; ut iuméntis, pecóribus ceterísque animántibus efficiátur locus sanus, et ab omni impugnatióne secúrus. Et quóniam cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui: misericórditer tríbue fámulis tuis, quos ad imáginem tuam creásti, paulo minus ab Angelis minuísti et sub quorum pédibus subiecísti oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi; ne comparéntur imuéntis insipiéntibus, et ne fíant sicut equus et mulus, quibus nonest intelléctus; sed te solum Deum auctórem bonórum ómnium agnóscant, et in servítio tuo fidéles persevérent, quátenus, de percéptis munéribus tibi grátias exhibéntes, benefícia potióra percípere mereántur. Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Deinde, si tunc in stabulo congregata sint animalia addere potest sacerdos sequentes Orationes: Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósum etc. Bendedictiónem tuam etc., uti supra in Benedictione equorum aliorumve animalium. Postea aspergatur aqua benedicta stabulum et animalia.
–
Image credit: ”Christmas – Faithful sheep Mary feeds” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.