BENEDICTIO EQUORUM ALIORUMVE ANIMALIUM

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

mnípotens sempíterne Deus, qui gloriósum beátum Antónium, váriis tentatiónibus probátum inter mundi huius túrbines illæsum abíre fecísti: concéde fámulis tuis; ut et præcláro ipsíus proficiámus exémplo, et a præséntis vitæ perículis eius méritis et intercessióne liberémur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

eneCross Symboldictiónem tuam, Dómine, hæc animália accípiant: qua córpore salvéntur et ab omni malo, per intercessiónem beáti Antónii, liberéntur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.