PSALMS

Psalmus 1

1 Beátus vir qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sédit:

2 Sed in lege Dómini volúntas éjus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.

3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:

4 Et fólium ejus non défluet: *et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.

5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis quem proícit ventus a fácie terræ.

6 ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.

7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen

 

Psalmus 2

1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?

2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.

3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.

4 Qui hábitat in cælis irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.

6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion * montem sanctum ejus.

7 Prǽdicans præcéptum ejus. Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hæreditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.

10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.

13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.

4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 4

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.

2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?

4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 5

1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.

2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.

3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.

5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.

11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 6

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.

2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

4 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

5 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?

6 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

7 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

8 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.

9 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.

10 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

11 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.

12 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 7

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.

2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:

3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,

8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:

9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?

13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.

14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.

17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 8

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 9

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.

2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.

3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.

4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.

6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.

7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;

8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,

9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia.

10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.

12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:

13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.

14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,

15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:

16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.

19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.

20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?

23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.

27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.

29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.

31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.

33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.

34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.

35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.

36 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.

38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua:

39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 10

1 In finem. Psalmus David.

2 In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?

3 Quonam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:

4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 11

1 In finem, pro octava. Psalmus David.

2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 12

1 In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?

2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 13

1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.

4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?

5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 14

1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?

2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;

3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;

5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 15

1 Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.

10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 16

1 Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates.

3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me

9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;

10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.

11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.

12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam

14 ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 17

1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:

2 Diligam te, Domine, fortitudo mea.

3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis.

7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.

9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.

12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.

13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.

18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;

19 prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus.

20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,

21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:

22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;

23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.

24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.

25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,

27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.

29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.

30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.

31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.

32 Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum?

33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;

34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me;

35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,

36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.

37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.

39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.

40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.

43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.

44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.

45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.

46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.

48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.

49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me.

50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;

51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 18

1 In finem. Psalmus David.

2 Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.

5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;

7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus.

8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.

9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,

11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.

12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa.

13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;

14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.

15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 19

1 In finem. Psalmus David.

2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 20

1 In finem. Psalmus David.

2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.

6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.

13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 21

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.

11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:

12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.

24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.

25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:

29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 22

1 Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:

2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;

3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.

4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est!

6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 23

1 Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 24

1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

2 Deus meus, in te confido; non erubescam.

3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.

7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.

10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.

14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.

22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 25

1 In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.

3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:

7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.

9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:

10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.

11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.

12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 26

1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo?

2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.5

Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.

7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.

8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.

9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.

11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

13 Credo videre bona Domini in terra viventium.

14 Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.

 

Psalmus 27

1 Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.

5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.

6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.

7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.

8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.

9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórm. Amen.