BENEDICTIO APUM

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05ómine Deus omnípotens, qui creásti cælum et terram, et ómnia animália super ea et in eis eisténtia, ut eis uteréntur hómines; quique iussísti per minístros sacrosánctæ Ecclésiæ céreos, ex opéribus apum edúctos, in templo, dum sacrum perágitur, in quo confícitur et súmitur sacrosánctum Corpus et sanguis Iesu Christi Fílii tui, accéndi: descéndat tua sancta beneCross Symboldíctio super has apes et hæc alveária; ut multíplicent, fructíficent et conservéntur ab ómnibus malis, ita ut fructus ex eis proveniéntes ad laudem tuam, Fílii et Spíritus Sancti, beatissimæque Vírginis Maríæ dispensétur. Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: ”Bread of our soul. Come, eat the bread prepared for you. Prov. V” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.

Advertisements