PRÆPARATIO AD MISSAM

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS FACIENDA

 

Antiphona:  Ne reminiscáris, Dómine, delicta nostra, vel paréntum nostrórum: vindíctam sumas de peccátris. (T. P. Alleluja)

 

Psalmus LXXXIII

Fancy letter Q

uam dilécta  tabernácula tua, Domine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.

Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.

Étenim passer invénit sibi domum; * et turtur nidum sibi, † ubi ponat pullos suos.

Altária tua, Domine virtútum, * Rex meus, et Deus meus.

Beáti, qui hábitant in domo tua: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.

Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum  in loco, quem pósuit.

Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.

Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Jacob.

Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:

Quia mélior est dies una in átriis tuis, *  super míllia.

Elégi abjéctus esse in domo Dei  mei: *  magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.

Quia misericórdiam, et veritátem díligit  Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.

Non privábit bonis eos, qui  ámbulant in innocéntia, * Dómine, virtútum, beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula  sæculórum. Amen.

 

Psalmus LXXXIV

enedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.

Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.

Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.

Convérte nos, Deus salutáris noster: * et avérte iram   tuam a nobis.

Numquid in ætérnum irascéris nobis? * Aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem ?

Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.

Audiam quid  loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.

Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.

Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt .

Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.

Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.

Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.

Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto.  Sicut erat in princípio,  et nunc, et semper, ∗ et in sǽcula sæculórum. Amen

Psalmus LXXXV

nclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inpos, et pauper sum ego.

Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. †

Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.

Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.

In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.

Non est símilis tibi in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.

Omnes gentes quascúmque fecísti,  vénient, † et adórabunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.

Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.

Deduc me, Dómine, in via tua, † et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum, ut tímeat nomen tuum.

Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo: * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:

Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.

Deus, iníqui insurrexérunt super me, † et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.

Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax.

Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum  púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.

Fac mecum signum in bonum, † ut vídeant  qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.

Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Psalmus CXV

rédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.

Ego dixi in excéssu  meo: * Omnis homo mendax.

Quid retríbuit  Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:

O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.

Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Psalmus CXXIX

e profundis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáveris, Dómine, * Dómine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.

Sustínuit ínima mea in verbo rjus: * sperávit ánima mea in Dómino.

A  custódia  matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.

Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.

Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.

Glória Patri et Fílio * et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Ant: Ne reminiscaáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.  (T. P. Alleluja)

V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.

V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.

V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.

 

ater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo. 
V. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
V. Convértere, Dómine, aliquántulum.
R. Et deprecáre  super servos tuos.
V. Fiat,  misericórdia tua,  Dómine, super nos.
R. Quemádmodum sperávimus in te.
V. Sacerdótes tui induántur justítiam.
R. Et Sancti tui exúltent.
V. Ab occuúltis meis munda me, Dómine.
R. Et ab alieénis parce servo tuo.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

 

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Aures tuæ pietátis,  mitíssime Deus  inclína précibus nostris, et gratia Sancti Spíritus illúmina cor nostrum: ut tuis mystériis digne ministráre, teque ætérna caritáte dilígere mereámur.

Deus, cui omne cor patet, et omnis volúntas lóquitur,  et quem nullum latet secrétum, purífica per infusiónem Sancti Spíritus cogitatiónes cordis nostri: ut te perfécte,  dilígere, et digne laudáre mereámur.

Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi  casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus. Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet:  et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem.

Adsit nobis, quǽsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quæ et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus  tueátur advérsis. Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatióne gaudére.

 Conscientias nostras, quǽsumus, Dómine, visitándo purífica: ut véniens Dóminus noster Jesus Christus Fílius tuus,  parátam sibi in nobis invéniat mansiónem. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti,  Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

 

Oratio Sancti Ambrosii

Fancy letter Ad mensam dulcíssimi convívii tui, pie Dómine Jesu Christe, ego peccátor de própriis meis méritis nihil præsúmens, sed de tua confídens misericórdia et bonitáte, accédere véreor et contremísco. Nam cor et corpus hábeo multis crimínibus maculátum, mentem et linguam non caute custodítam. Ergo, o pia Déitas, o treménda majéstas, ego miser, inter angústias deprehénsus, ad te fontem misericórdiæ recúrro, ad te festíno sanándus, sub tuam protectiónem fúgio; et,  quem Júdicem sustinére néqueo, Salvatórem habére suspíro.

Tibi, Dómine, plagas meas osténdo, tibi verecúndiam meam détego. Scio peccáta mea multa et magna, pro quibus tímeo; spero in misericórdias tuas, quarum non est númerus.

Réspice ergo in me óculis misericórdiæ tuae, Dómine, Jesu Christe, Rex ætérne, Deus et homo, crucifíxus propter hóminem. Exáudi me sperántem in te:  miserére mei pleni misériis et peccátis, tui qui fontem miseratiónis numquam manáre cessábis.

Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis oblata. Salve, nóbilis,  et pretióse Sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Jesu Christi prófluens, et peccáta totius mundi ábluens. Recordáre, Dómine, creatúræ tuæ, quam tuo Sánguine redemísti. Pǽnitet me peccaásse, cúpio emendáre quod feci.

Aufer ergo a me, clementíssime Pater, omnes iniquitátes et peccáta mea; ut, purificátus mente et córpore, digne degustáre mérear Sancta sanctórum. Et concéde, ut hæc sancta prælibátio Córporis et Sánguinis tui, quam ego indígnus súmere inténdo, sit peccatórum meórum remíssio, sit delictórum perfécta purgátio, sit túrpium cogitatiónum effugátio ac bonórum sénsuum regenerátio, operúmque tibi placéntium salúbris efficácia, ánimæ quoque et córporis contra inimicórum meórum insídias firmíssima tuítio. Amen.

 

Oratio Sancti Thomæ Aquinatis ante Missam

mnipotens sempitérne Deus, ecce accedo ad sacraméntum unigéniti Fílii tui, Dómini nostri, Jesu Christi; accédo tamquam infírmus ad médicum vitæ, immúndus ad fontem misericórdiæ, cæcus ad lumen claritátis ætérnæ, pauper et egénus ad Dóminum cœli et terræ.

Rogo ergo imménsæ largitátis tuæ abundántiam, quaténus meam curáre dignéris infirmitátem, laváre fœditátem, illumináre cæcitátem, ditáre paupertátem, vestire nuditátem; ut panem Angelórum, Regem regum et Dóminum dominántium, tanta suscápiam reveréntia et humilitáte, tanta contritióne et devotióne, tanta puritáte et fide, tali propósito et intentióne, sicut expédit salúti ánimæ meæ. Da mihi, quæso, Domínici Córporis et Sánguinis non solum suscípere sacraméntum, sed étiam rem et virtútem sacraménti.

O mitíssime Deus, da mihi Corpus unigéniti Fílii tui, Dómini nostri, Jesu Christi, quod traxit de Vírgine María, sic suscípere, ut córpori suo mýstico mérear incorporári, et inter ejus membra connumerári. O amantíssime Pater, concéde mihi diléctum Fílium tuum, quem nunc velátum in via suscípere propóno, reveláta tandem fácie perpétuo contemplári: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

 

Oratio ad Beatam Mariam  Virginem ante Missam

 Mater pietátis et misericórdiæ, beatíssima Vírgo María, ego miser et indígnus peccátor ad te confúgio toto corde et afféctu; et precor pietátem tuam, ut, sicut dulcíssimo Fílio tuo in Cruce pendénti astítisti, ita et mihi, mísero peccatóri, et sacerdótibus ómnibus, hic et tota sancta Ecclésia hódie offeréntibus,  cleménter assístere dignéris, ut, tua grátia adjúti, dignam et acceptábilem hóstiam in conspéctum summæ et indivíduæ Trinitátis offérre valeámus.  Amen.

 

Preces ad sanctum Joseph

 felicem virum, beátum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluérunt vidére et non vidérunt, audíre et non audiérunt, non solum vidére et audíre, sed portáre, deosculári, vestíre et custodíre!

V. Ora pro nobis, beáte Joseph.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

 

ORATIO

Orémus:

eus, qui dedísti nobis regále sacerdótium: præsta, quǽsumus; ut, sicut beátus Joseph unigénitum Fílium tuum, natum ex María Vírgine, suis mánibus reverénter tractáre méruit et portáre, ita nos fácias cum cordis mundítia et óperis innocéntia tuis sanctis altáribus deservíre, ut sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem hódie digne sumámus, et in futúro sǽculo prǽmium habére mereámur ætérnum. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. 

V. Amen.

 

Oratio ad omnes Angelos et Sanctos

Fancy letter Angeli, Archángeli, Throni, Dominatiónes, Principátus, Potestátes, Virtútes cœlórum, Chérubim atque Séraphim, omnes Sancti et Sanctæ Dei, præsértim Patróni mei, intercédere dignémini pro me, ut hoc sacrifícium Deo omnipoténti digne váleam offérre, ad laudem et glóriam nóminis sui et ad utilitétem meam totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ. Amen.

 

Oratio ad sanctus in cujus honorem Missa celebratur

 sancte N., ecce, ego miser peccátor, de tuis méritis confísus, óffero nunc sacratíssimum sacraméntum Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi pro tuo honóre et glória. Precor te humíliter et devóte, ut pro me hódie intercédere dignéris, ut tantum sacrifícium digne et acceptabíliter offérre váleam, ut eum tecum et cum ómnibus eléctis ejus æternáliter laudáre, atque cum eo regnáre váleam: Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Declaratio intentionis

Fancy letter Ego volo celebráre Missam, et confícere Corpus et Sánguinem Dómini nostri Jesu Christi, juxta ritum sanctæ Románæ Ecclésiæ, ad laudem omnipoténtis Dei totiúsque Cúriæ triumphántis, ad utilitátem meam totiúsque Cúriæ militántis, pro ómnibus, qui se commendavérunt oratiónibus meis in génere et in spécie, et pro felíci statu sanctæ Románæ Ecclésié. Amen.

Gaudium cum pace, emendatiónem vitæ, spátium veræ pæniténtiæ, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus, perseverántiam in bonis opéribus, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.


Sources:

  • Missale Romanum  – 1614 (MDCXIV)
  • Missale Romanum – 1746 (MDCCXLVI)
  • Missale Pontificales – 1850 (MDCCCL)
  • Missale Romanum – 1889 (MDCCCLXXXIX)
  • Missale Romanum – 1895 (MDCCCXCIV)
  • Missale Romanum – 1920 (MCMXX)
  • Missale Romanum – 1950 (MCML)

NEXT PAGE

PREVIOUS PAGE

Advertisements