EADEM BENEDICTIO PRO PLURIBUS INFIRMIS

1. Sacerdos inductus superpelliceo et stola albi coloris,  cubiculum ægrotantium  ingrediens, dicat:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Et continuo ad infirmos accedens, subiungat:

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminie, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

i-32ntróeat, Dómine Iesu Christe, dómum hanc ad nostræ humilitátis ingréssum pax et misericórdia tua; effúgiat ex hoc loco omnis nequítia dæmonum, adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis maligna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum: et bénedic nostræ conversatióni: Qui sanctus et pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

r-04éspice, Dómine, fámulos tuos (fámulas tuas) in infirmitáte córporis laborántes, et ánimas refóve, quas creásti: ut castigatiónibus emendáti (emendatæ), contínuo se séntiat tua miseratióne salvátos (salvatas).  Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

m-08iséricors, Dómine, fidélium consolátor, quæsumus imménsam pietátem tuam, ut ad intróitum humilitátis nostræ hos fámulos tuos (has fámulas tuas) super lectum doloris sui iacéntes, visitáre dignéris, sicut socrum Simónis visitásti: propítius adésto eis, Dómine, quátenus prístina sanitáte recépta, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferant actiónes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

2. Deinde, extendens dexteram versus ægrotos, dicat:

d-05óminus Iesus Christus apud vos sit, ut vos deféndat; intra vos sit, ut vos consérvet; ante vos sit, ut vos ducat; post vos sit, ut vos custódiat; super vos sit, ut vos benedícat: Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Postea producens manu dextra signum Crucis, benedicit infirmos:

b2enedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super te, et máneat semper.

R. Amen.

Demum aspergat infirmos aqua benedicta.


Advertisements