BENEDICTIO ADULTI ÆGROTANTIS

1. Sacerdos inductus superpelliceo et stola albi coloris, infirmi cubiculum ingressus, dicat:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Et continuo ad infirmum accedens subiungat:

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminie, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

i-32ntróeat, Dómine Iesu Christe, dómum hanc ad nostræ humilitátis ingréssum pax et misericórdia tua, effúgiat ex hoc loco omnis nequítia dæmonum, adsint Angeli pacis, domúmque,  hanc déserat omnis maligna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sancutum tuum: et bénedic nostræ conversatióni: Qui sanctus et pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

r-04éspice, Dómine, fámulum tuum (fámulam tuam) in infirmitáte córporis laborántem, et ánimam réfove, quam creásti: ut castigatiónibus emendátus (emendata), contínuo se séntiat, tua miseratióne salvátum (salvatam). Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

m-08iséricors, Dómine, fidélium consolátor, quæsumus  imménsam pietátem tuam, ut ad  intróitum humilitátis nostræ hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam) super lectum doloris sui iacéntem, visitáre dignéris, sicut socrum Simónis visitásti: propítius adésto ei, Dómine, quátenus, prístina sanitáte recépta, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferat actiónes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

2. Deinde extendes dexteram versus ægrotum, dicat:

d-05óminus Iesus Christus apud te sit, ut te deféndat; intra te sit, ut te consérvet; ante te sit ut te ducat; post te sit, ut te custódiat; super te sit, ut te benedíctat: Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Postea producens manu dextra signum Crucis, benedicit infirmum:

b2enedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super te, et máneat semper.

R. Amen.

Demum aspergat infirmum aqua benedicta.


Advertisements