In Festo Epiphaniae
V. Adiutórium nostrum in nómin Dóminie.
R. Qui fecit cælim et terram.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
úscipe, sancte Patre, a me indígno fámulo tuo hæc múnera, quæ in honórem nóminis tui sancti, et in títulum omnipoténtiæ tuæ maiestátis, humíliter tibi óffero: sicut suscepísti sacrifícium Abel iusti, et sicut éadem múnera a tribus Magis tibi quondam offeréntibus suscepísti.
Exorcízo te, creatura auri, thuris et myrrhæ, per Patrem omnipoténtem, per Iesum
Christum Fílium eius unigénium et per Spíritum
Sanctum Paráclitum: ut a te discédant omnis fraus, dolus, et nequíta diáboli, et sis remédium salutáre humáno géneri contra insídias inimíci: et quicúmque divíno freti auxílio te in suis lóculis, dómibus, aut circa se habúerint, per virtútem et mérita Dómini et Salvatóris nostri, ac intercessiónem eius sanctíssimæ Genitrícis et Vírginis Maríæ, ac eórum, qui hódie simílibus munéribus Christum Dóminum veneráti sunt, omniúmque Sanctórum, ab ómnibus perículis ánimæ et córporis liberéntur, et bonis ómnibus pérfrui mereántur.
R. Amen.
eus invisíbils et interminábilis, pietátem tuam per sanctum et treméndum Fílii tui nomen, supplicíter deprecámur: ut in hanc creatúram auri, thuris, et myrrhæ bene
dictiónem ac operatiónem tuæ virtútis infúndas: ut, qui ea penes se habúerint, ab ómni ægritúdinis et læsiónis incúrsu tuti sint; et omnes morbos córporis et ánimæ effúgiant,nullumm dominétur eis perículum, et læti, ac incólumes tibi in Ecclésia tua desérviant: Qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
t benedíctio Dei omnipoténtis, Pa
tris et Fílii
et Spíritus
Sancti, descéndat super hanc creatúram auri, thuris, et myrrhæ, et máneat semper.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
–