BENEDICTIO AVENÆ

In Festo Sancti Stephani Protomartyris

 

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05ómine, Deus omnípotens, Creátor cæli et terræ, Rex regum et Dóminus dominántium, exáudi nos fámulos tuos, clamántes et orántes ad te, qui ómnia ex níhilo creásti, et  hoc pábulum cum céteris creatúris ad usus animálium, et ad eórum nutriméntum fecísti: quæ quidem animália in adiutórium et sustentatiónem hóminum creásti: quique hodiérna die petitiónem sancti  Stéphani Protomártyris adimplésti: humíliter deprecámur; ut  hanc creatúram avénæ, quam ad usum animálium et sanitátem eórum fecísti, per invocatiónem sancti nóminis tui, et intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, Genetricis tuæ, et per mérita beáti Stéphani Protomártyris tui, cuius festum hódie recólimus, et per preces ómnium Sanctórum beneCross Symboldícere et sanctiCross Symbolficáre dignéris, ut animália quæ ex ea gustáverint, sanitátem íntegre recípiant, per te, Iesu Christe, cuius solo verbo ómnia restaurántur, Salvátor mundi, Rex ætérnæ glóriæ: Qui in Trinitáte perfécta cum Petre et Sancto Spíritu vivis et regnas per ómnia saécula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, qui  tempóribus Elíæ Prophétæ cælum a núbibus restringéndo clausísti, et rursum aperiéndo te mirábilem ostendísti: exáudi preces plebis tuæ per Unigénitum tuum, quem consubstantiálem et coæquálem tibi in divinitáte crédimus, per mérita beáti Stéphani Protomártyris, cuius hódie festum celebrámus; ut beneCross Symboldícas, et sanctífices hanc avénam, ut quæcúmque animália ex ea gustáverit, adiutórium sanitátis et incolumitátis recípiant. Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcul sæculórum.

R. Amen

b3enedíctio Dei omnipoténitis, Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super hanc creatúram avénæ.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Advertisements