BENEDICTIO HERBARUM

In Festo Assumptionis Beatae Mariæ Virginis

 

Absoluta aspersione si Festum venerit in Dominica, alioquin immediate ante Missam, sacerdos stans ante altare, conversus ad populum tenetem herbas vel fructus, dicit voce intelligibili:

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

 

PSALMUS 65 (64)

t-27e decet hymnus, Deus, in Sion: * et tibi reddétur votum in Ierúsalem.
Exáudi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
Beátus, quem elegísti et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
Exáudi nos, Deus salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ et in mari, longe.
Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris, sonum flúctuum eius.
Turbabúntur Gentes, et timébunt qui inhábitant términos a signis tuis: *  éxitus matutíni et véspere delectábis.
Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparatio ejus.
Rivos eius inébria, multíplica genímina eius: * in stillicídiis eius lætábitur gérminans.
Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
Pinguéscent speciósa desérti: *  et exultatióne colles accingéntur.
Indúti sunt ariétes óvium, et valles abundábunt fruménto: ∗ clamábunt, étenim hymnum dicent.
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, ∗ et in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Dóminus dabit benignitátem.
R. Et terra nostra dabit fructum suum.
V. Rigans montes de superióribus suis.
R. De fructum óperum tuórum satiábitur terra.
V. Prodúcens fænum iuméntis.
R. Et herbam servitúti hominum
V. Ut edúcas panem de terra.
R. Et vinum lætíficet cor hominis.
V. Ut exhílearet fáciem in óleo.
R. Et panis cor hóminis confírmet.
V. Misit verbum suum, et sanávit eos.
R. Et erípuit eos de ómnibus interitiónibus eórum.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat. 
V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

o-10mnípotens sempitérne Deus, qui cælum, terram, mare, visibília et invisibília verbo tuo ex níhilo creásti, quique herbas arborésque ad usus hóminum animaliúmque terram gígnere, et unum quódque juxta seméntem in semetípso fructum habére præcepísti; atque non solum ut herbæ animántibus ad victum, sed ægris étiam corpóribus prodéssent ad medicaméntum, tua ineffábili pietáte concessísti: te súpplici mente et ore deprecámur ut has divérsi géneris herbas et fructus tua cleméntia beneCross Symboldícas et, supra naturálem a te índitam virtútem, eis benedictiónis tuæ novæ grátiam infúndas ut, ad usum homínibus et iuméntis in nómine tuo applicátæ, ómnium morbórum et adversitátum efficiántur præsídium. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, qui per Móysen fámulum tuum mundásti fíliis Israël ut manípulos novórum fructúum benedicéndos deférrent ad sacerdótes, tolleréntque fructus  arbóris pulchérrimæ, et læteréntur coram te Dómino Deo suo: adésto propítius invocatiónibus nostris, et infúnde tuæ beneCross Symboldictiónis abundántiam super nos et super manípulos novárum frugum, novárum herbárum et frúctuum collectiónem, quæ cum gratiárium actióne tibi repræsentámus et in nómine tuo in hac solemnitáte beneCross Symboldícimus; et concéde ut homínibus, pecóribus, pecúdibus et iuméntis contra morbos, pestes, úlcera, malefícia, incantatiónes, venefícia serpéntem et aliórum venenosórum animálium et bestiárum morsus necnon quæcúmque venéna remédium præstent; atque contra diabólicas illusiónes et machinatiónes et fraudes tutámen ferant, in quocúmque loco pósitum vel portátum aut hábitum áliquid ex eis fúerit: quátenus cum manípulis bonórum óperum, méritis beátæ Maríæ Vírginis, cuius Assumptiónis festum cólimus, quo ipsa assúmpta est súscipi mereámur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, qui virgam Iesse, Genetrícem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, hodiérna die ad cælórum fastígia ideo evexísti ut per eius suffrágia et patrocínia fructum ventris illíus, eúndem Fílium tuum, mortalitáti nostræ communicáres: te súpplices exorámus, ut eiúsdem Fílii tui virtúte eiúsque Genetrícis glorióso patrocíno, istórum terræ frúctuum præsidiis per temporálem ad ætérnam salútem disponámur. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

 

Fancy letter Et benedictio Dei Omnipoténtis, Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super has creatúras et máneat semper.

R. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta et thurificantur.


Image credit: “Queen of Heaven Virgin most holy” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements