In Festo Sancti Blassi Episcopi et Martyris
V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
mnípotens et mitíssime Deus, qui ómnium mundi rerum diversitátes solo Verbo creásti et ad hóminum reformatiónem illud idem Verbum, per quod facta sunt ómnia, incarnári voluísti: qui magnus es et imménsus, terríbilis atque laudábilis, ac fáciens mirabília: pro cuius fídei confessióne gloriósus Martyr et Póntifex Blásius, diversórum tormentórum génera non pavéscens, martýrii palmam felíciter est adéptus: quique eídem, inter céteras grátias, hanc prærogatívam contulísti, ut quoscúmque gútturis morbos tua virtúte curáret; maiestátem tuam supplíciter exorámus, ut non inspéctu reátus nostri, sed eius placátus méritis et précibus, hanc ceræ creatúram bene
dícere ac sancti
ficáre tua venerábili pietáte dignéris, tuam grátiam infúndendo; ut omnes, quorum colla per eam ex bona fide tacta fúerint, a quocúmque gútturis morbo, ipsíus passiónis méritis, liberéntur, et in Ecclésia sancta tua sani et hílares tibi gratiárum réferant actiónes, laudénatque nomen tuum gloriósum, quod est benedíctum in sǽcula sæculórum. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Deinde sacerdos duos cereos, in modum crucis aptatos, apponit sub mento gutturi singulorum, qui benedicendi sunt, ipsis ante Altare genuflectentibus, dicens:
er intecessiónem sancti Blásii, Epíscopi et Mártyris, líberet te Deus a malo gútturis, et a quólibet álio malo. In nómine Patris et Fílii
et Spíritus Sancti.
R. Amen.