BENEDICTIO VINI

In Festo Sancti Ioannis Apostoli et Evangelistæ

 

In fine Missæ post Evangelium sancti Ioannis, In principio erat Verbum, dicitur:

PSALMUS 23 (22)

d-05óminus regit me, et nihil mihi déerit: ∗ in loco páscuæ, ibi me collocávit.
Super aquam refectiónis educávit me: ∗ ánimam meam convértit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæpropter nomen suum.
Nam, et si ambulávero in medio umbræ mortis, non timébo mala: quóniam tu mecum es.
Virga tua, et báculus tuus, ∗ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam, ∗ advérsus ego, qui tríbulant me.
Impinguásti in óleo caput meum: ∗ et calix meus inébrians, quam præclárus est!
Et misericórdia tua subsequétur me ∗  ómnibus diébus vitæ meæ:
Et ut inhábitem in domo Dómini ∗ in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio ∗ et  Spirítui sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kýrie, eléison.

R. Kýrie, eléison.

Sacerdos Orationem Dominicam secrete usque ad versus: ,,debitoribus nostris” dicit.

Fancy letter Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.

 V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperántes in te.
V.  Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eos.
V. Nihil profíciat inimícus in eis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocere eis.
V. Et si mortiférum quid bibérint.
R. Non eis nocébit.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05ómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: qui Fílium, tuum tibi coætérnum et consubstantiálem de cælis descéndere, et de sacratíssima Vírgine María in hoc témpore plenitúdinis incarnári temporáliter voluísti, ut ovem pérditam et errántem quǽreret, et in húmeris própriis ad ovíle reportáret; nec non ut eum, qui in latrónes íncidit, a vúlnerum suórum dolóre, infúndens ipsi vinum et óleum, curáret; béneCross Symboldic et sanctiCross Symbolfica hoc vinum: quod de vite in potum hóminum produxísti, et præsta: ut, quisquis in hac sacra solemnitáte de eo súmpserit vel bíberit, salútem ánimæ et córporis consequátur: et si in peregrinatióne fúerit, ab eódem, tua grátia mediánte,confortétur; ut via eius in omni prosperitáte dirigátur. Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05ómine Jesu Christe, qui te vitem veram, et sanctos Apóstolos tuos pálmites appellári, et de ómnibus te diligéntibus víneam eléctam plantáre voluísti; béneCross Symboldic hoc vinum, et virtútem ei tuæ benedictiónis infúnde: ut, quicúmque ex eo súmpserit vel bíberit, intercedénte dilécto discípulo tuo Ioánne Apóstolo et Evangelísta, síngulis morbis et venénis pestíferis effugátis, sanitátem inde córporis et ánimæ consequátur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, qui humáno géneri panem in cibum, et vinum in potum procreásti, ut panis corpus confórtet, et vinum cor hóminis lætíficet; quique beáto Ioánni prædilécto discípulo tuo tantam grátiam contulísti, ut non solum haustum venéni illǽsus eváderet, sed étiam in tua virtúte venéno prostrátos a morte resuscitáret: præsta ómnibus hoc vinum bibéntibus, ut spirituálem lætítiam et vitam conséqui mereántur ætérnam. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.