PROPRIA ORDINIS SANCTI BENEDICTI
Sacerdos benedicturus nusmismata sancti Benedicti, dicit:
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
xorcízo vos, numísmata, [cruces cum numísmatibus et rosaria cum crúcibus numísmata cohibéntibus] per Deum
Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, mare et ómnia, quæ in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanæ, eradicáre et effugáre, ab his numismátibus: ut fiant ómnibus qui eis usúri sunt, salus mentis et córporis: in nómine Pa
tris omnipotentis et Iesu
Christi Fílii eius Dómini nostri et Spíritus
Sancti Parácliti, et in caritáte eiúsdem Dómini nostri Iesu Christi: Qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
R. Amen.
R. Kýrie, eléison.
Sacerdos Orationem Dominicam secrete usque ad versus: ,,debitoribus nostris” dicit.
ater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
eus omnípotens, bonórum ómnium largítor, súpplices te rogámus, ut per intercessiónem Sancti Benedícti, his sacris numismátibus, lítteris ac charactéribus a te designátis, tuam bene
dictiónem infúndas: ut omnes, qui ea gestáverint ac bonis opéribus inténti fúerint, sanitátem mentis et córporis, et grátiam sanctificatiónis, atque indulgéntias (nobis) concéssas cónsequi mereántur; omnésque diáboli insídias et fraudes, per auxílium misericórdiæ tuæ, effúgere váleant, et inconspéctu tuo sancti et inmaculáti appáreant. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula saeculórum.
R. Amen.
ORATIO
Orémus.
ómine Jesu Christe, qui voluísti pro totíus mundi redemptióne de Vírgine nasci, circumcídi, a Iudǽis reprobári, Iudæ ósculo tradi, vínculis alligári, spinis coronári, clavis perforári, inter latrónes crucifígi, láncea vulnerári, et tándem in Cruce mori: per hanc tuam sanctíssimam passiónem humíliter exóro; ut omnes diabólicas insídias et fraudes expéllas ab eo, qui nomen sanctum tuum, his lítteris ac charactéribus a te designátis, devóte invocáverit, et eum ad salútis portum perdúcere dignéris: Qui vivis et regnas cum Deo Parte in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
ax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii
et Spíritus Sancti, descéndat super numísmata [crúces cum numismátibus et rosária cum crúcibus numísmata cohibéntibus], et ea (eos) gestantes, et maneat semper.
R. Amen.
Deinde Sacerdos aspergit numismata, (cruces cum numismatibus et rosaria cum crucibus numismata cohibentibus).
ius in obitu nostro præsentia muniamur.
–