V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Deus noster miserétur.
R. Custódiens párvulos Dóminus.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
ómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ante ómnia sæcula génitus, in témpore tamen infans esse voluísti, et huius aetátis díligis inocéntiam; qui párvulos tibi oblátos amánter compléxus es, iísque bene
dixísti: infántem istum (infántes istos) præveni in benedictiónibus dulcédinis, et præsta, ne malítia mutet intelléctum eius (eórum): eíque (eísque) concéde, ut profíciens (proficiéntes) ætáte, sapiéntia et grátia, tibi semper placére váleat (váleant): Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Deinde sacedos infantem (vel intantes) aspergit aqua benedicta, dicens:
ax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii
et Spíritus Sancit, descéndat super te (vos), et máneat semper.
R. Amen.
Image credit: “The divine occupations of Mary…” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.