BENEDICTIO MULIERIS POST PARTUM INFANTE MORTUO

1. Præparanda: ut in capite præcedenti.
2. Sacerdos paratus cum ministrante etiam parato procedit ad ingressum ecclesiæ, ubi eum mulier exspectat.

 

Sacerdos aspergit ipsam aqua benedicta, dicens:

Dominus sit tecum et dolorem maternitatis remuneretur tibi.

Deinde porrigit illi candelam accensam et dicit:

Deus tibi lucem fidei addat, ut dolorem tuum fortiter perdures.

Sacerdos prosequitur:

Ingrédere in templum Dei, adóra Fílium beátæ Maríæ Vírginis, qui perdúcat te ad vitam ætérnam teque in cælis sóciet cum prole tua.

3. Tunc surgit mulier, sacerdos autem porrigens ipsi ad manum extremam partem stolæ ex humero sinistro pendentem, introducit mulierem in ecclesiam, dicens:

Supplicantes mediationem Dei Genetricis recite mus:

In via ad altare recitatur:

s-04alve Regina, Mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxsules filii Hevæ. Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, Advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, (plangimus pectora nostra ter) o pia, o dulcis Virgo Maria.

4. Cum pervenerint ad altare, mulier genua flectit  in infirmo gradu, sacerdos autem ascendit suppedaneum, et stans ad cornu Evangelii, conversus ad mulierem dicit:

PSALMUS 123 (122)

Fancy letter Ad te attóllo  óculos meos, ∗ qui hábitas in cælis.
Ecce, sicut óculi servórum  ∗ ad manus dominórum suórum,
Sicut óculi ancíllæ ∗ ad manus dóminæ suæ:
Ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrm, ∗ donec misereátur nostri. –
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, ∗ quia multum satiáti sumus despectióne;
Multum satiáta est ánima nostra ∗ irrisióne abundántium, despectióne superbórum.
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, ∗ et in sǽcula sæculórum. Amen.

5. Postea sacerdos stans dicit:

V. Kýrie, eléison.
R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Sacerdos prosequitur:

Simul Orationem Dominicam recitemus.

Et omnes simul recitant Orationem Dominicam:

p-13-120x120ater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúnatas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et  ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

V. Salvam fac ancíllam tuam.
R. Deus meus, sperántem in te.
V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eam.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

o-10mnípotens sempitérne Deus, qui infántem húius mulíeris ad cælórum regnum vocáre dignátus es: dignéris etiam, Dómine, ita cum fámula tua misericórditer ágere; ut méritis tuæ sanctíssimæ passiónis, et intercessióne beátæ Maríæ semper Vírginis et ómnium  Sanctórum tuórum consoláta, offícia sua dolóris victrix fórtiter súbeat, et in eódem regno cum prole sua semper congáudeat;  Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

6. Denique sacerdos aspergit mulierem aqua benedicta, dicens:

p-13-120x120ax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super te et máneat semper.

R. Amen.