1. Præparanda:
in sacristia – superpelliceum, stola alba et pluviale eiusdem coloris, habitus ministrantium, vas aquæ benedictæ et sapersorium, Rituale;
in navi ecclesiæ – scamna pro pueris.
2. Die et hora constitutis pueri conveniant in ecclesiam, quos ibi a parentibus vel magistris associari maxime decet, ut in silentio et modestia facilius se componant.
3. Quibus per ordinem dispositis, et pueris a puellis, si adsint, separatis, sacerdos ad ipsos accedat et brevissimo ac simplici sermone eos alloquantur, prout opportunum sibi visum fuerit.
4. Deinde stans versus eos, cantat:
V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
5. Deinde a cantoribus inchoatur Antiphona:
ANTIPHONA
audáte, ∗ púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
PSALMUS 113 (112)
audáte, ∗ púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum, ∗ et nunc et usque in ætérnum.
A solis ortu usque ad occásum eius ∗ laudétur nomen Dómini. –
Excélsus super omnes gentes Dóminus, ∗ super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui sedet in alto ∗ et óculos demíttit in cælim et in terram? –
Súblevat e púlvere ínopem, ∗ e stércore érigit páuperem,
Ut cóllocet eum cum princípibus, ∗ cum princípibus, ∗ cum princíbus pópuli sui.
Habitáre facit eam, quare stérilis erat in domo, ∗ matrem filiórum lætántem.
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, ∗ et in sǽcula sæculórum. Amen.
Quis Psalmus cum sua Antiphona, si paucis tantum, aut minus sollemniter conferatur Benedictio, omitti potest.
6. Finito Psalmo et repetita Antiphona, sacerdos, cantat:
V. Sínite párvulos veníre ad me.
R. Tálium est enim regnum cælórum.
V. Angeli eórum.
R. Semper vident fáciem Patris.
V. Nihil profíciat inimícus in eis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére eis.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
ómine Iesu Christe, qui párvulos tibi oblátos et ad te veniéntes compléxus es, masnúsque super illos impónens benedixísti eis, atque dixísti: Sínite párvulos veníre ad me, et nolíte prohibére eos, tálium est enim regnum cælórum, et Angeli eórum semper vident fáciem Patris mei; réspice, quæsumus, ad puerórum (puellárum, si solæ adsint puellæ) præséntium innocéntiam, et ad eórum (eárum) paréntum devotiónem, et cleménter eos (eas) hódie per ministérium nostrum béne
dic; ut in tua grátia et misericórdia semper profíciant, te sápiant, te díligant, te tímeant, et mandáta tua custódiant, ut ad finem optátum felíciter pervéniant: Per te Salvátor mundi: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
ORATIO
Orémus.
efénde, qæsumus, Dómine, beáta María semper Vírgine intercedénte, istam ab omni adversitáte famíliam: et toto corde tibi prostrátam, ab hóstium propítius tuére cleménter insídiis. Per Dóminium nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
ORATIO
Orémus.
eus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
6. Postea, manu dextra producens signum Crucis super pueros, benedic eos, dicens:
enedícat vos Deus, et custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, Pater et Fílius
et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Deinde aspergat pueros aqua benedicta.
–