BENEDICTIO MULIERIS POST PARTUM INFANTE VIVO

1. Præparanda: superpelliceum et stola albi coloris, habitus ministrantis, vas aquæ benedictæ cum aspersorio; Rituale, candela pro muliere.
2. Benedictio mulieris  post partum fieri debet a parocho, si expetitus ipse fuerit; potest autem fieri a quocumque sacerdote, si expetitus pariter fuerit, in quacumque ecclesia vel oratorio publico certiore facto superiore ecclesiæ:
3. Sacerdos paratus cum ministrante etiam parato procedit ad ingressum ecclesiæ, ubi eum mulier cum infante iam baptizato (vel etiam sola) exspectat.

 

Sacerdos aspergit ipsam aqua benedicta, dicens:

Dominus sit tecum et omne onus maternitatis remuneretur tibi.

Deindet porrigit illi candelam accensam et dicit:

Deus te illustret, ut cognoscas officia maternitatis, et cor tum amore incendat, ut tuis muneribus digne perfungaris.

Sacerdos prosequitur:

Ingrédere (Ingredímini) in templum Dei, adóra (adoráte) Fílium beátæ  Maríæ Vírginis, qui tibi (vobis) fecunditátem tríbuit prolis.

4. Tunc surgit mulier, sacerdos  autem porrigenes ipsi ad manum extremam partem stolæ ex humero sinistro pendentem, introducit mulierem in ecclesiam, dicens:

Supplicantes mediationem Dei Genetricis recitemus:

In via ad altare recitatur:

s-04ub tuum præsídium confúgimus sancta Dei  Génetrix: nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus nostris: sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta. Dómina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, Tuo Filio nos commenda, Tuo Filio nos repræsenta.

5. Cum pervenerint ad altare, mulier genua flectit in infirmo gradu, sacerdos autem ascendit suppedaneum, et stans ad cornu Evangelii, conversus ad mulierem dicit:

Deo gratiam agamus pro dono maternitatis et cum Dei Genetrice eius canticum repetamus:

Stantes recitant:

CANTICUM BEATE MARIÆ VIRGINIS
(Lc. 1, 46-55)

Magníficat ∗ ánima mea Dóminum; Et exsultávit spíritus meus ∗ in Deo salvatóre meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ∗ ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est, ∗ et sanctum nomen eius.
Et misericórdia eius a progénie in progénies ∗ timéntibus eum. –
Fecit poténtiam in bráchio suo;  ∗ dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede, ∗ et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis, ∗ et dívites dimísit inánes. –
Suscépit Israël, servum suum, recordátus misercórdiæ  suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros, ∗ erga Abraham et semen eius in sæcula.
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, ∗ et in sǽcula sæculórim. Amen.

6. Postea, ceteris  genuflexis  sacerdos  stans  dicit:

V. Kýrie, eléison.
R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Sacerdos prosequitur:

Simul Orationem Dominicam recitemus.

Et omnes simul recitant Orationem Dominicam:

p-13-120x120ater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúnatas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et  ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

V. Salvam (Salvas) fac ancíllam (ancillas) tuam (tuas).
R. Deus meus, sperántem (sperantes) in te.
V. Mitte ei (eis), Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eam (eas).
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

o-10mnípotens sempitérne Deus, qui per beátæ Maríæ Vírginis partum fidélium pariéntium dolóres in gáudium  vertísti: réspice propítius super hanc fámulam tuam (has fámulas tuas), ad templum sanctum tuum pro gratiárum actióne lætam (lætas) accedéntem (accedentes), et  præsta, ut post hanc vitam, eiúsdem beátæ Maríæ méritis et intercessióne, ad ætérnæ beatitúdinis gáudia cum prole sua perveníre mereátur (mereantur). Per eundem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

7. Tunc sacerdos benedicit infantem:

ORATIO

Orémus.

d-05ómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ante ómnia sæcula génitus, in témpore tamen infans esse voluísti, et huius ætátis díligis innocéntiam; qui párvulos tibi oblátos amánter compléxus es, iísque benedixísti: infántem istum (infántes istos) præveni in benedictiónibus dulcédinis et præsta, ne malítia mutet intelléctum eius (eórum): eíque (eísque) concéde, et profíciens (proficiéntes) ætáte, sapiéntia et grátia, tibi semper placére váleat (valeant): Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

8. Denique sacerdos aspergit matrem et infantem aqua benedicta, dicens:

Pax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super vos  (te) et máneat semper.

R. Amen.

9. Si mulier sine infante ad ecclesiam venerit, omnia ut supra fiant, omissa tamen oratione super infantem et adhibito singulari numero in benedictione finali.

 


Image credit: ”Devotion to the Virgin is the religion of the heart” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements