BENEDICTIO MULIERIS PRÆGNANTIS ANTE PARTUM

1. Sacerdos saltem stola albi coloris, si superpelliceum haberi non possit, indutus dicit:

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Salvam fac ancíllam tuam.
R. Deus meus, sperántem in te.
V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci.
V. Nihil profíciat inimícus in ea.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocere ei.
V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eam.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus  ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

o-10mnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia maiestátis adoráre unitátem : quæsumus, ut eiúsdem fídei firmitáte hæc fámula tua N. ab ómnibus semper muniátur advérsis. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

d-05ómine Deus, ómnium Creátor, fortis et terríbilis, iustus et miséricors, qui solus bonus et pius es; qui de omni malo liberásti Israël fáciens tibi patres nostros diléctos, et sanctificásti eos manu Spíritus tui; qui gloriósæ Vírginis Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti; qui Ioánnem Baptístam Spíritu Sancto replésti et in útero matris exsultáre fecísti; áccipe sacrifícium cordis contríti, ac fervens desidérium fámulæ tuæ N. humíliter supplicántis pro conservatióne prolis, quam ei dedísti concípere: custódi partem tuam, et ab omni dolo et iniúria duri hostis defénde; ut obstetricánte manu misericórdiæ tuæ fetus eius ad lucem próspere véniat, ac sanctæ generatióni servétur, tibíque in ómnibus iúgiter desérviat, et vitam cónsequi mereátur ætérnam. Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

2. Denique mulier aspergatur aqua benedicta et mox dicatur:

 

PSALMUS  67  (66)

d-05eus  imsereátur nostri, et benedícat nobis: ∗ serénum præbeat nobis vultum suum,
Ut cognóscant in terra viam eius: ∗ in ómnibus géntibus salútem eius.
Célebrent te pópuli, Deus, ∗ célebrent te pópuli omnes. –
Læténtur et exsultent natiónes, † quod regis pópulos in æquitáte, ∗ et natiónes in terra gubérnas.
Célebrent te pópuli, Deus, ∗ célebrent te pópuli omnes. –
Terra dedit fructum suum: ∗ benedíxit nobis Deus, Deus noster.
Benedícat nobis Deus, ∗ et tímeant eum omnes fines terræ!
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula saeculórum. Amen

V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.
R. Laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
V. Angelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea et a præsénti fámula tua N. longe repélle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qui eam et  eius prolem in pace custódiant, et beneCross Symboldíctio tua sit super eam semper. Salva eos, omnípotens Deus , et lucem eis tuam concéde perpétuam. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

3. Denique sacerdos benedicit mulierem, dicens:

b2enedíctio Dei omnipoténis, Patris et Fílii et Spíritus Sancti, descéndat super te, prolem tuam, et máneat semper.

R. Amen.


Advertisements