BENEDICTIO NOVÆ NUPTÆ POST NUPTIAS ET MULIERIS CONCIPERE CUPIENTIS

1. Præparanda: superpelliceum et stola albi coloris, habitus ministrantis, vas aquæ benedictæ cum aspersorio; Rituale.
2. Muliere in ecclesiam ingressa et ante altare genuflexa, sacerdos superpelliceo et stola albi coloris indutus, ascendit suppedaneum et stans in cornu Evangelii conversus ad eam dicit:

 

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

PSALMUS  67  (66)

d-05eus  imsereátur nostri, et benedícat nobis: ∗ serénum præbeat nobis vultum suum,
Ut cognóscant in terra viam eius: ∗ in ómnibus géntibus salútem eius.
Célebrent te pópuli, Deus, ∗ célebrent te pópuli omnes. –
Læténtur et exsultent natiónes, † quod regis pópulos in æquitáte, ∗ et natiónes in terra gubérnas.
Célebrent te pópuli, Deus, ∗ célebrent te pópuli omnes. –
Terra dedit fructum suum: ∗ benedíxit nobis Deus, Deus noster.
Benedícat nobis Deus, ∗ et tímeant eum omnes fines terræ!
Glória Patri et Fílio ∗ et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula saeculórum. Amen

Finito psalmo dicit sacerdos:

V. Kýrie, eléison.

R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Prosequitur:

Ut Deus tuum (vestrum) matrimonium benedicat, simul Orationem Dominicam recitemus.

Et una cum illa recitat:

Pater noster, qui es in cælis, sancificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

R. Deus meus, sperántem (sperantes) in te.
V. Mitte ei (eis), Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eam (eas).
V. Esto ei (eis), Dómine, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Præténde, Dómine, fámulæ tuæ (famulábus tuis) déxteram cæléstis auxílii, ut te toto corde perquírat (-ant) et quæ digne póstulat (-ant), cónsequi mereátur (-antur).

Omnípotens sempitérne Deus, qui matérnum afféctum neque in ipsa sacra semper Vírgine Maria, quæ Redemptórem nostrum génuit, denegásti, concéde propítius, ut eiusdem Dei Genitrícis précibus  hæc fámula tua génitrix esse mereátur (hæ fámula tua tuæ genitríces esse mereántur).  Per eúndem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

3. Denique sacerdos aspergit mulierem aqua benedicta, dicens:

Fancy letter Pax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílli Cross Symbol et Spíritus Sancti, descéndat super te (vos), et máneat semper.

R. Amen.


Image credit: ”I am the servant of the Lord” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.