V. Adiutórium nostrumin nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
ómine Deus, Rex cæli et terræ, Verbum Patris, per quod ómnia facta sustentatióni nostræ trádita sunt, réspice, quæsumus, humilitátem nostram: et sicut nostris labóribus et necessitátibus subventiónem tribuísti, ita tua benigníssima miseratióne, ac cælésti benedictióne, hæc pécora et arménta (hoc pecus et arméntum) bene
dícere, tuéri et custodíre, ac fámulis tuis cum temporáli provéntu gratiam perpétuam largíri dignéris; ut cum gratiárum actióne nomen sanctum tuum laudétur et glorificétur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Sacerdos dextera producens signum Crucis, dicit:
In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
–
Image credit: ”Divine Pastor save us – Bouasse Lebel 110” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.