ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM

1. Diebus Dominicis, et quandocumque opus sit, præparato sale et aqua munda benedicenda in ecclesia, vel in sacristia, sacerdos, superpelliceo et stola violacea indutus, primo dicit:

 

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

2. Deinde absolute incipit exorcismum salis:

Fancy letter Exorcízo te, creatúra salis, per Deum Cross Symbol vivum, per Deum Cross Symbol verum, per Deum Cross Symbol sanctum, per Deum, qui te per Eliséum Prophétam in aquam mitti iussit, ut sanarétur sterílitas aquæ: ut efficiáris sal exorcizátum in salútem credéntium; et sis ómnibus suméntibus te sánitas animæ et córporis; effúgiat, atque discédat a loco, in qu aspérsum fúeris, omnis phantásia, et nequítia, bel versútia diabólicæ fraudis, omnísque spíritus immúndus, adiurátus per eum: Qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

i-32mménsam cleméntiam tuam, omnípotens ætérne Deus, humíliter implorámus, ut hanc creatúram salis, quam in usum géneris humani tribuísti, beneCross Symboldícere et sanctiCross Symbolficáre tua pietáte dignéris: ut sit ómnibus suméntibus salus mentis et córporis; et quidquid ex eo tactum vel respérsum fúerit, cáreat omni immundítia, omníque impugnatióne spiritális nequítiæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Exorcismus aquæ et dicitur absolute:

Fancy letter Exorcízo te, creatúra aquæ, in nómine Dei Cross Symbol Patris omnipoténtis et in nómine Iesu Cross Symbol Christi Fílii eius Dómini nostri et in virtúte Spíritus Cross Symbol Sancti: ut fias aqua exorcizáta ad effugándam omnem potestátem inimíci, et ipsum inimícum eradicáre et explantáre váleas cum ángelis suis apostáticis, per virtútem eiúsdem Dómini nostri Iesu Christi: Qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

eus, qui ad salútem humáni géneris, máxima quæque sacraménta in aquárum substántia condidísti: adésto propítius invocatiónibus nostris, et eleménto huic multímodis purificatiónibus præparátio, virtútem tuæ beneCross Symboldictiónis infúnde: ut creatúra tua, mystériis tuis sérviens, ad abigéndos daémones, morbósque pelléndos, divínæ gratiæ sumat efféctum; ut quidquid in domibus, vel in locis fidélium, hæc unda respérserit, cáreat omni immundítia, liberétur a noxa: non illic resídeat spíritus péstilens, non aura corrúmpens: discédant omnes insidiæ laténtis inimíci; et si quid est, quod aut incolumitáti habitántium invidet, aut quiéti, aspersióne huius aquæ effúgiat: ut salúbritas, per invocatiónem sancti tui nóminis expetíta, ab ómnibus sit impugnatiónibus defénsa. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

3. Hic ter mittat sal in aquam in modum crucis, dicendo semel:

Commixtio salis et aquæ páriter fiat, in nómine PaCross Symboltris et FíCross Symbollii et Spíritus Cross Symbol Sancti.

R. Amen.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

eus, invíctæ virtútis auctor, et insuperábilis impérii Rex, ac semper magníficus triumphátor: qui advérsæ dominatiónis vires réprimis: qui inimíci rugiéntis sævítiam súperas: qui hostíles nequítias poténter expúgnas: te, Dómine, treméntes et súpplices deprecámur, ac pétimus: ut hanc creatúram salis et aquæ dignánter aspícias, benígnus illústres, pietátis tuæ rore sanctífices; ut, ubicúmque fúerit aspérsa, per invocatiónem sancti nóminis tui, omnis infestátio immúndi spíritus abigátur: terrórque venenósi serpéntis procul pellátur: et præséntia Sancti Spiritus nobis, misericórdiam tuam proscéntibus, ubíque adésse dignétur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

4. Post benedictionem aquæ, sacerdos Dominicis diebus, antequam incipiat Missam, aspergit Altare, deinde se, et Ministros, ac populum, prout in Missali præscibitur.
5. Christifideles autem possunt de ista aqua benedicta in vasculis suis accipere, et secum deferre ad aspergendos ægros, domos, agros, vineas, et alia, et ad eam habendam in cubiculis suis, ut ea quotidie et sæpius aspergi possint.


Advertisements