BENEDICTIO OLEI

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

Exorcismus

Fancy letter Exorcízo te, creatúra ólei, per Deum Cross Symbol Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanæ eradicáre, et effugáre ab hac creatúra ólei, ut fiat ómnibus, qui eo usúri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei Cross Symbol Patris omnipoténtis et Iesu Cross Symbol Christi Fílii eius Dómini nostri et Spíritus Cross Symbol Sancti Parácliti, et in caritáte eiúsdem Dómini nostri Ieus Christi: Qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.

R. Amen.

 

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ómine Deus omnípotens, cui astat exércitus Angelórum cum tremóre, quorum servítium spirituále cognóscitur, dignáre respícere, beneCross Symboldícere, et sanctiCross Symbolficáre hanc creatúram ólei, quam ex olivárum succo eduxísti, et ex eo infírmos inúngi mandásti, quátenus sanitáte percépta, tibi Deo vivo et vero grátias ágerent: præsta, quǽsumus: ut hi, qui hoc óleo, quod in tuo nómine beneCross Symboldícimus, usi fúerint, ab omni languóre, omníque infirmitáte, atque cunctis insídiis inimíci liberéntur, et cunctæ adversitátes separéntur a plasmáte tuo, quod pretióso sánguine Fílii tui redemísti, ut numquam lædatur a morsu antíqui serpéntis. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.