ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM

1. Diebus Dominicis, et quandocumque opus sit, præparato sale et aqua munda benedicenda in ecclesia, vel in sacristia, sacerdos, superpelliceo et stola violacea indutus, primo dicit:   V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram. 2. Deinde absolute incipit exorcismum salis: xorcízo te, creatúra salis, per Deum vivum, per Deum verum, per…