BENEDICTIO SEMINUM ET SEGETUM

In Festo Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis

 

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ómine, sancte Pater, omnípotens sempitérne Deus, pétimus ac rogámus, ut hos fructus ségetum ac séminum tuis serénis óculis, hilaríque vultu aspícere dignéris: et sicut testátus es Móysi fámulo tuo in terra Ægýpti, dicens: Dic fíliis Israël, cum ingréssi fúerint terram promissiónis, quam eis dabo, ut primítias frúctuum suórum ófferant sacerdótius, et erunt benedícti; sic et nos rogámus te, Dómine, ut per auxílium  misericórdiae tuæ emíttas super hunc fructum ségetum déxteræ tuæ beneCross Symboldíctionem, quem ad exhibéndum proférre dignéris, ut non súbruat grando, nec áëris inundátio extérminet, sed semper incólumis permáneat, propter ususm animárum et córporum, et ad bene abundántem et pleníssimam amturitátem perdúcere dignéris: Qui in Trinitá perfécta vivis et regans in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

ORATIO

Orémus.

mnípotens sempitérne Deus, caeléstis verbi seminátor et cultor, qui nostri cordis áream spiritálibus rastris exérces: adésto propítius précibus nostris, et super agros, quibus si fúerint sémina ínsita, tuam largam benedictiónem infúnde, ac ab eis omnem vim procellárum grátia tuæ defensiónis avérte; ut omnis hic fructus et tua beneCross Symboldictióne repleátur, et ad horrea sine impediménto pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: Panem vivum, qui de cælo descéndit et dat vitam et salútem mundo: et tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta, et, si fieri potest, thurificentur.


Image credit: ”Nativity of the Holy Virgin. Exaltation of the Holy Cross. The children of Mary are above all and forever the children of the Cross.” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements