Piæ aspiratiónes amoris, in honorem Dei Patris

Pater, te ex toto corde amo, salva ánimas!
Pater, te pie amo, salva ánimas!
Pater, te ténere amo, salva ánimas!
Pater, te ut fílius tuus amo, salva ánimas!
Pater, te intente amo, salva ánimas!
Pater, te æstuóse amo, salva ánimas!
Pater, te ineffabíliter amo, salva ánimas!
Pater, te intermináte amo, salva ánimas!
Pater, te ante omnia amo, salva ánimas!
Pater, te imménse amo, salva ánimas!
Pater, te inenarrabíliter amo, salva ánimas!
Pater, te supra modum amo, salva ánimas!
Pater, te sine término amo, salva ánimas!
Pater, te laudo, te amo, tibi gratias ago, salva ánimas!
Pater, ut te omnes angeli et sancti amant, ita te amare velim, salva ánimas!
Pater, ut te sanctus Ioseph in terra amabat et ut nunc te in cælo amat, ita te amare velim, salva ánimas!
Pater, ut te Maria in terra amabat et ut nunc te in cælo amat, ita te amare velim, salva ánimas!
Pater, ut te Fílius tuus et Spíritus Sanctus amat, ita te amare velim, salva ánimas!

Orémus. Pater, per cor Mariæ immaculátum, salutis causa ómnium animárum, quæ in perículo damnatiónis æternæ sunt, tibi dono últimas guttas sánguinis, quas tuus divus Fílius últimis sui amoris víribus effudit, et eas tibi dono cum imménsa multitúdine iteratiónum. Amen. 

Bene ⊕ dicat nos Deus Pater et Dei Fílius et Spíritus Sanctus. Amen.

Nos cum dilectíssimo Fílio suo bendicat Virgo Maria. Amen.

 

Advertisements