Litaniæ Dei Patris

Kýrie, eléison (ter).
Christe, eléison (ter).
Kýrie, eléison (ter).
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus, misérere nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, misérere nobis.
Spíritus sancte Deus, misérere nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, misérere nobis.

Deus Pater qui es, glorificámus te.
Pater, qui plenitúdinem amóris tenes, glorificámus te.
Pater, qui plenitúdinem sapientiæ tenes, glorificámus te.
Pater, qui plenitúdinem veritátis tenes, glorificámus te.
Pater, qui plenitúdinem iustítiæ tenes, glorificámus te.
Pater, qui plenitúdinem misericórdiæ tenes, glorificámus te.
Pater, qui Lux es, glorificámus te.
Pater, qui Vita es, glorificámus te.
Pater, qui Omnípotens es; glorificámus te.

Pater, Creátor Angelórum, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor cæli et terræ, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor universi, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor diei et noctis, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor ignis et aquæ, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor animalium et herbárum, sanctificétur nomen tuum.
Pater, Creátor sorórum et frátrum nostrórum, sanctificétur nomen tuum.

Pater, qui Verbum tuum nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui ánimam immortálem nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui voluntátem líberam nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui mentem nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui fidem nobid dedísti, laudámus te.
Pater, qui lucem tuam nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui legem tuam amóris nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui Prophétas nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui Fílium tuum pro conculcatióne propter nostram salútem nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui Spíritum tuum Sanctum Paraclitum nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui Sanctissimam Virginem Mariam Matrem nostram, Advocátam nostram et Consolatrícem nostram nobis dedís, laudámus te.
Pater, qui Ecclésiam tuam sanctum et Ecclésiæ pastóres ut ductóres nostros nobis dedísti, laudámus te.
Pater, qui Paternitátem tuam nobis dedísti, laudámus te.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, misérere nobis.   *
* Plangimus pectora nostra ter

V. Quaerite Dominum, dum inveniri potest.
R. Invocate eum, dum prope est (Is 55, 6).

Orémus.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Amen.

 

Advertisements