Litaniæ de Sacratissimo Corde Iesu

Kýrie, eléison (ter).
Christe, eléison (ter).
Kýrie, eléison (ter).
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus, misérere nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, misérere nobis.
Spíritus sancte Deus, misérere nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, misérere nobis.

Cor Iesu, Fílii Patris ætérni, misérere nobis.
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spíritu Sancto formátum, misérere nobis.
Cor Iesu, Verbo Dei substantiáliter unitum, misérere nobis.
Cor Iesu, maiestátis infinítæ, misérere nobis.
Cor Iesu, templum Dei sanctum, misérere nobis.
Cor Iesu, tabernáculum Altíssimi, misérere nobis.
Cor Iesu, domus Dei et porta cæli, misérere nobis.
Cor Iesu, fornax ardens caritátis, misérere nobis.
Cor Iesu, iustitiæ et amóris receptáculum, misérere nobis.
Cor Iesu, bonitáte et amóre plenum, misérere nobis.
Cor Iesu, virtútum ómnium abyssus, misérere nobis.
Cor Iesu, omni laude digníssimum, misérere nobis.
Cor Iesu, rex et centrum ómnium córdium, misérere nobis.
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ, misérere nobis.
Cor Iesu, in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis, misérere nobis.
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complácuit, misérere nobis.
Cor Iesu, de cuius plenitúdine omnes nos accépimus, misérere nobis.
Cor Iesu, desidérium cóllium æternórum, misérere nobis.
Cor Iesu, pátiens et multæ misericórdiæ, misérere nobis.
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te, misérere nobis.
Cor Iesu, fons vitæ et sanctitátis, misérere nobis.
Cor Iesu, propitiátio pro peccátis nostris, misérere nobis.
Cor Iesu, saturátum oppróbriis, misérere nobis.
Cor Iesu, attrítum propter scélera nostra, misérere nobis.
Cor Iesu, usque ad mortem obédiens factum, misérere nobis.
Cor Iesu, láncea perforátum, misérere nobis.
Cor Iesu, fons tótius consolatiónis, misérere nobis.
Cor Iesu, vita et resurréctio nostra, misérere nobis.
Cor Iesu, pax er reconciliátio nostra, misérere nobis.
Cor Iesu, víctima peccatórum, misérere nobis.
Cor Iesu, salus in te sperántium, misérere nobis.
Cor Iesu, spes in te moriéntium, misérere nobis.
Cor Iesu, delíciæ Sanctórum ómnium, misérere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, misérere nobis.   *
* Plangimus pectora nostra ter

V. Iesu mitis et húmilis Corde.
R. Fac cor nostrum secúndun Cor tuum.

Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, réspice in Cor dilectíssimi Fílii tui et in laudes et satisfactíones, quas in nómine peccatórum tibi persólvit, iísque misericórdiam tuam peténtibus, tu véniam concéde placátus in nómine eiúsdem Fílii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sæcula sæculórum. Amen. 

 

Advertisements