BENEDICTIO SOLLEMNIOR DOMUS VEL HABITACULI

Præparanda:
1. in principali domus cubiculo – mensa linteo albo strata, in qua inter dous cereos accensos crux cum imagine Crucifixi, postea parieti affigenda;

ANTE  IANUAM  EXTERIOREM

2. Sacerdos indutus superpelliceo et stola albi coloris, cum ministrante, qui portat vas aquæ benedictæ, stans ante ianuam exteriorem, dicit vel cantat:
V. Pax huic domui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Tunc inchoat Antiphonam  Aspérges me, et dicens eam cum Psalmo, aspergit parietes exteriores, saltem in anteriore parte, aqua benedicta.

Aséprges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábisme, etsuper nivem dealbábor.

Ps 50,3  Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Et repetitur Antiphona:

Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

3. Finita aspersione, sacerdos reversus ad ianuam dicit vel cantat:
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

 Orémus.       

Fancy letter Omnípotens et miséricors Deus, qui sacerdótibus tuis tantam præ céteris grátiam contulísti, ut quidquid in tuo nómine digne ab iis ágitur, a te fíeri credátur: quæsumus imménsam cleméntiam tuam; ut quidquid modo visitatúri sumus, vísites, et quidquid benedictúri sumus, benedícas, sitque ad nostræ humilitátis intróitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga inimíci, Angeli pacis ingréssus. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

4. Si adiuncta suadent, ritus qui præcesserint, perfici possunt in vestibulo domus, vel, si benedicitur solummodo habitaculum, in eius introitu.

IN PRINCIPALI DOMUS CUBICULO

5. Tunc sacerdos intrans in principale domus cubiculum, denuo dicit vel cantat:
V. Pax huic domui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Deinde accedit ad mensam, in qua Crux posita est, et legit Evangelium:

Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam (Lc 19, 1-10).

Fancy letter Et ingressus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: et quærebat videre Iesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura  pusillus erat. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quiainde erat transiturus. Et  cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertit. Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum: Hodie salus domui huic facta est:eo quod et ipse filius sit Abrahæ. Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. 

Quam pericopem brevi homilia explanari decet.
6. Tunc sacerdos inchoat Psalmum:

Psalmus 127 (126)

Nisi Dóminus ædificáverti domum, * in vanum labóraverunt, qui ædifícant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * in vanum vígilat custos.
Vanum est vobis súrgere ante lucem, * sedére in multam noctem,
Qui manducátis panem duri labóris: * quóniam largítur diléctis suis in sommo.-
Ecce donum Dómini sunt fílii, * merces est fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu bellatóris, * ita fílii iuventútis.
Beátus vir, qui implévit eis pháretram suam: *
non confundéntur, cum conténderint cum inimícis in porta.
Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum.  Amen.

Qua finito sacerdos dicit vel cantat:
V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Bénedic, Dómine Deus omnípotens, locum istum (vel dómum istam): ut sit in eo (ea) sánitas, cástitas, victóriæ virtus humílitas, bónitas  et mansuetúdo, plenitúdo legis, et gratiárum actio Deo Patri et  Fílio et Spirítui Sancto; et hæc benedíctio máneat super hunc locum (vel super hanc dómum) et super habitántes in eo (ea) nunc et in ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Deinde sacerdos aspergit cubiculum aqua benedicta.

IN CETERIS  DOMUS  PARTIBUS

7. Postea sacerdos si commode potest, visitet præcipua novæ domus loca, in unoquoque dicens congruas Orationes et aspergens aqua benedicta.
In atrio, ubi scilicet hospites recipi solent. 
V. Hospes eram.

R. Et collegístis me.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Dómine Iesu Christe, qui temetípsum in hospítibus súscipi asseruísti, præsta, guæsumus: ut te frequénter hic in membris tuis suscípiant fámuli tui verámque caritátem in colloquéndo exhíbeant: Quivivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

In scriptorio, bibliotheca vel artificis officina
V. Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine.

R. Et de lege tua docúeris eum. 

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Deus veritátis amátor, benedícere dignéris hoc scriptórium (hanc officínam) famulórum tuórum et concéde, ut veritáti et iustítiæ hauriéndæ fidéliter incúmbant atque in tui dilectióne profíciant. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnoa sǽcula sæculórum.

R. Amen.

IN DORMITORIO

V. In pace simul ac decúbui, obdormísco.

R. Quóniam  tu solus, Dómine, in securitáte me constítuis.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Bénedic, Dómine, hoc famulórum  tuórum dormitórium, ut post labóres suos hic quiescéntes novas ad tuam iustítiam facíendam vires inde acquírant. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

IN TRICLINIO SEU REFECTORIO

V. Oculi ómnium in te sperant, Dómine.

R. Et tu das illis escam in tempore opportúno. 

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Omnípotens et miséricors Deus, qui fámulos tuos hoc loco alis refectióne carnáli: præsta, quæsumus, ut cibum et potum te benedicénte cum gratiárum actióne percípiant et hic et ætérnum salvi esse mereántur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat  in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

IN CULINA

V. Labórem mánuum tuárum manducábis.

R. Beátus eris et bene tibi erit.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Dómine Iesu Christe, qui beatíssmam Matrem tuam própriis mánibus cibos tibi paráre voluísti, concéde, quæumus, ut illam imitántes fámuli tui mútuum caritátis sibi impéndant servítium. Quivivis et regnas in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

IN PROMPTUARIO

V. Hórrea nostra sint plena.

R. Copiósa ómnibus frúcitibus.

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Deus ætérne, qui étiam humánæ fragilitátis indigéntiis consúlere non désinis, tríbue fámulis tuis provéntus ómnium rerum eísque tua bene+dictióne concéde sic transíre per bona temporália, ut consequántur ætérna. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen. 

CONCLUSIO IN PRINCIPALI DOMUS CUBICULO

Reversus in principale domus cubiculum sacerdos Crucem si benedicta non est, benedicit formulam consuetam adhibens, affigitque eam parieti loco honestissimo, dicens:

Sígnum salútis impone, Dómine, super hanc domum: etnon permíttuas introíre nocéntem spíritum nequítiæ. In nómine Patris et Fílii  et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Quo facto sacerdos hortatur adstantes:

Supplicantes Dei benedictionem supra habitantes in hac domu simul Orationem Dominicam recitemus.

Omnes simul recitant Orationem Dominicam.

Fancy letter Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

Sacerdos versus crucem dicit absolute:

Fancy letter Adésto nobis, Dómine Deus noster; et eos, qui in sanctæ Crucis præsídio confídunt, perpétuis defénde auxíliis. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Sacerdos prosequitur:

Nos Matris Dei tutelae concredamus.

Omnes simul recitant Antiphonam:

Fancy letter Sub tuum præsídium confúgimus sancta Dei Génetrix: nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus nostris: sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta. Dómina nostra Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, Tuo nos commenda, Tuo Filio nos repræsenta.

Tandem sacerdos benedicit adstantes, dicens:

Fancy letter Benedíctio Dei omnipoténtis, Patris et Fílii  et Spíritus Sancti descéndat super vos, et máneat semper.

R. Amen.

Finita domus benedictione, si ipsi adiacent: stabulum, alvearia apum sacerdos tunc ea omnia benedicere potest, adhibendo formulas præscriptas.