BENEDICTIONES ESCULENTORUM PRÆSERTIM IN PASCHA

Benedictiones agni et ovorum propriæ sunt Temporis Paschalis, ceteræ autem adhiberi possunt quovis anni tempore.
Quando hæc benedictio in Pascha sollemniter peragitur  mango cum populi concursu, summopere convenit, ut sacerdos benedicturus esculenta paucis verbis significationem huius ritus explicet.

 

a) BENEDICTIO AGNI VEL CARNIS

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum. 

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05eus, qui per fámulum tuum Móysen in liberatióne pópuli tui de Ægýpto, agnum occídi iusísti in similitúdinem Dómini nostri Iesu Christi, et utrósque postes domórum de sánguine eiúsdem agni perúngi præcepísti: tu benedícere, et sanctificáre dignéris hanc creatúram carnis, quam nos fámuli tui ad laudem tuam súmere desiderámus, per Resurectiónem eiúsdem Dómini nostri Iesu Christi Fíli tui: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.
Si tamen immediate sequuntur aliæ benedictiones esculentorum, aspersio fit demum post ultimam orationem. Tali in casu, in principio sequentium benedictionum omittuntur Versus:  Adiutórium nostrum et Dóminus vobíscum.

b) BENEDICTIO OVORUM

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum. 

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ubvéniat, quæsumus, Dómine, tuæ bene  dictiónis grátia huic ovórum creatúræ: ut cibus salúbris fiat fidélibus tuis, in tuárum gratiárum actióne suméntibus, ob Resurectiónem Dómini nostri Iesu Christi Fíli tui: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnias sǽcula sæculórum.

R. Amen.
 
Et aspergatur aqua benedicta.

c) BENEDICTIO PANIS ET PLACENTARUM

V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ómine Iesu Christe, Panis Angelórum, Panis vivus ætérnæ vitæ, bene + dícere dignáre panemistum (placentam istam), sicut benedixísti quinque panes in desérto: ut omnes ex eo (ea)  gustántes, inde córporis et ánimæ percípiant sanitátem: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia  sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergata aqua benedicta.

 

d) ALIA BENEDICTIO PANIS

V. Adiutórium nostrum  in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, bene  dícere dignéris hunc panem tua sanctaspirituáli benedictióne: ut sit ómnibus suméntibus salus mentis et córporis; atque contra omnes morbos, et univérsas inimicórum insídias tutámen. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, Panem vivum, qui de cælo descéndit, et dat vitam et salútem mundo: et tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.

 

e) BENEDICTIO NOVORUM FRUCTUUM

V. Adiutórium nostrum  in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

 Orémus.

énedic,  Dómine, hos novos fructus  N., et præsta: ut, qui ex eis in tuo sancto nómine vescéntur, córporis et ánimæ salúte potiántur. Per Christum Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.

 

f) BENEDICTIO CASEI VEL BUTYRI

V. Adiutórium nostrum   in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ignáre, Dómine Deus omnípotens, benedícere, et sanctificáre hanc creatúram cásei (vel butýri), quam ex ádipe animálium prodúcere dignátus es: ut, quicúmque ex pópulis tuis fidélibus de eo coméderint, omni benedictióne cælésti, et grátia tua saturáti, repleántur in bonis. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.

 

g) BENEDICTIO CUIUSCUMQUE COMESTIBILIS

V. Adiutórium nostrum   in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

énedic, Dómine, creatúram istam ,ut sit remédium salutáre géneri humáno: et præsta perinvocatiónem sancti nóminis tui; ut quicúmque ex ea súmpserint, córporis sanitátem, et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia saécula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: “Christus Resurrectus Est! Vere Resurrectus Est!” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.