BENEDICTIO CONIUGUM POST 25 VEL 50 ANNOS IN MATRIMONIO TRANSACTOS

1. Præparanda:
in sacranta – parametra missalia coloris convenientis et insuper stola et pluviale albi coloris; habitus ministrantium; vas aquæ benedictæ cum aspersorio; Rituale.
ante altare – genuflexoria et  sedes pro coniugibus;
prope abacum – pro coniugibus, qui 50 annos in matrimonio expleverunt, baculi parva cruce in cuspide munit.

 

2. Si coniuges catholici post 25 vel 50 annos in matrimonio transactos gratiarum actiones in ecclesia exoptent celebrare, hortetur eos parochus, ut confessione sacramentali peracta hac die ad sacram synaxim accedant.
3. Postquam coniuges occupaverunt genuflexoria, sacerdos stola et pluviali albi coloris paratus, præcedentibus ministrantibus, quorum unus vas aquæ benedictæ cum aspersorio, alter Rituale defert, accedit ad altare.

 

ANTE MISSAM

4. Sacerdos genuflexus in infimo altaris gradu incipit hymnum, quem adstantes prosequuntur. Decantata prim stropha omnes surgunt.

 

Hymnus

1. Veni, Creátor, Spíritus,
mentes tuórum vísita.
Imple supérna grátia,

quæ tu créasti péctora.

2. Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei,
fons vivus ignis, cáritas,

et spiritális únctio.

3. Tu septifórmis múnere,
digitus patérnæ déxteræ,
tu rite promíssum Patris,

sermone ditants gúttura.

4. Accénde lúmen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infirma nostri córporis,

virtúte firmans pérpeti.

5. Hostem repéllas lóngius,
pacémque dones prótinus:
Ductóre sic te prǽvio,

Vitémus omne nóxium.

6. Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium;
Teque utriúsque Spiritum

credámus omni témpore.

7. Deo Patri sit gloria
et Filio, quia mórtuis
surréxit, ac Paráclito,

in sæculórum sǽcula. Amen.

Hymno finito, sacerdos cantat:

V. Emítté Spíritum tuum et creabúntur. (T.P. Allélúia)

R. Et renovábis fáciem terræ. (T.P. Allelúia)

 

ORATIO

Orémus.

eus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: + da nobis in eódem Spíritu recta sápere, * et de eius semper consolátione gaudére. Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen

5. Quibus finitis, sacerdos ascendit suppedaneum et stans in cornu Evangelii conversus ad coniuges hortatur eos brevi sermone  ad gratias Deo agendas pro beneficiis durante matrimonio acceptis.
6. Finito sermone coniuges in genua procumbunt, sacerodos autem ad ipsos conversus  dicit:

Simul cum coniungibus gratias agentibus orationem, quam nos Iesus Christus Dominus noster docuit, recitemus:

Omnes simul recitant Orationem Domnicam:

Fancy letter Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da  nobis hódie. Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos  dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos  indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.

V. Dómine, non proicias me in tempore senectutis meæ.
R. Cum deficiet virtus mea ne derelinquas me.
V. Deus docuisti me ex iuventute mea.
R. Et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
V. Et usque in senectam meam et senium.
R. Deus ne derelinquas me.
V. Donec adnuntiem brachium tuum huic generationi.
R. Et generationi omni quæ ventura est potentiam tuam.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobíscum.

R.  Et cum spíritu tuo.

 

ORATIO

Orémus.

o-10mnipotens sempiterne Deus, ex toto corde gratias tibi agimus, ut eos potentia tua adiuvare digneris, qui in nomine tuo ad coniugium venerut. + Cura, quam his coniugibus dedisti, eis  affirmet ut numquam illos derelinquas et ad praemium aeternum praepares. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

7. Tum sacerdos dicit:

Et nunc, venerabiles coniuges, surgite et accipite benedictionem Dei, quam abhinc quinque et viginti (vel: quinquaginta)  annis accepistis.

Deinde coniuges ascendunt ad altare et stantes remanent in gradu superiore. Sacerdos vero dicit:

Sicut olim iungite dexteras.

Tum iunctas eorum manus circumvolvit dextera extermitate solæ in forma crucis. Quo facto prosequitur:

eus, qui in manibus tuis paternalibus tenes fortunas omnium nostrum, benedic illos, quos ego auctoritate Ecclesiae tuae benedico. Extende longitudinem vitae eorum et gratias eis dona, ut accipiant quaeque gaudia et onera, quae vita fert, voluntati tuae obœdientes. Fideli servitio et amore Dei digni vita aeterna sint. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

His dictis sacerdos removet stolam.
8. Coniugibus, qui annos 50 secum in matrimonio vixerunt, sacerdos tradit in manus baculos parva cruce in cupide munitos, dicens:

Fancy letter Venerabiles coniuges accipite hos baculos cruce munitos ad fulciendum senectutem vestram. Deus qui vos ex iuventute vestra duxit, ne derelinquat vos in senicum. Cruce Christi conisi peregrinamini ad finem vobis destinatum, qui est Iesus Christus: Ipsius sunt tempora et saecula, ipsi gloria et imperium per universa æternitatis sæcula.

R. Amen.

9. Quibus peractis sacerdos aspergit coniuges aqua benedicta. Ipsi recedunt ad genuflexoria, sacerdos autem capit paramenta ad Missam celebrandam.

 

MISSA PRO GRATIARUM ACTIONE

10. Pro gratiarum actione in 25* (vicesimo quinto) et 50* (quinquagesimo) anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva ll classis, Missa aut de Sanctissima Trínitate aut de Beata Maria Virgine, addita oratione pro gratiarum actione sub unica conclusione cum prima.
Diebus l classis et dominicis hæc Missa votiva prohibetur; tunc enim oratio pro gratiarum actione addi potest Missæ diei, modo ne occurrant festa Nativitatis  et Epiphaniæ Domini, Triduum sacrum, dominica Resurectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Sanctissimæ Trínitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnimu Fidelium defunctorum.
11. Intra Missam  coniuges  Sanctissimo Christi  Corpore reficiantur, et quidem decet eos sumere particulas in hac Missa pro ipsis consecratas.

 

POST MISSAM

12. Missa finita sacerdos descendit in planum, deponit manipulum, et intonat Hymnum Te Deum laudamus, qui canitur vel recitatur. Hymno finito, sacerdos subiungit solitos versiculos et Orationem.
V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.
R. Laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
V. Benedíctus es, Dómine, in  firmaménto cæli.
R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sæcula.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus  vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

 

ORATIO

Orémus.

eus, cuius misericórdiæ non est númerus, et  bonitátis infinítus, est thesáurus: + piíssimæ maiestáti tuæ pro collátis dónis grátias ágimus, tuam * semper cleméntiam exorántes; ut, qui peténtibus postuláta concédis, eósdem non déserens, ad præmia futúra dispónas. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


Advertisements