BENEDICTIO IMAGINIS IESU CHRISTI DOMINI NOSTRI VEL BEATÆ MARIÆ VIRGINIS VEL ALIUS SANCTI

Si imagines publicæ venerationi expositæ sollemniter benedicantur, hæc benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet sacerdoti committere.
Privatim autem hæc benedictio a quolibet sacerdote fieri potest sine ulla Ordinarii licentia.
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum. 

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus. 

mnípotens sempitérne Deus, qui Sanctórum tuórum imágines (sive effigies) sculpi aut pingi non réprobas, ut quóties illas óculis córporis intuémur tóties eórum actus et sanctitátem ad imitándum memórialæ óculis meditémur: hanc, quæsumus, imáginem (seu sculptúram) in honorem et memóriam Unigéniti Fílii tui Dómini nostri Ieus Christi

(vel beatíssimæ Vírginis Maríæ, Matris Dómini nostri Iesu Christi, vel beáti Apóstoli tui N., vel Mártyris N.vel Pontíficis N., vel Confessóris N.vel beátæ Vírginis N., vel Mártyris N., vel Víduæ  N., vel  Pæniténtis N.),

adaptátam benedícere, et sanctificáre dignéris: et præsta; ut quicúmque coram illa Unigénitum Fílium tuum

(vel beátissimam Vírginem, vel glóriosum  Apóstolum, vel Mártyrem, vel Pontíficem, vel Confessórem, vel glóriosam Vírginem, vel Mártyrem,  vel  Víduam, vel Pæniténtem)

supplíciter cólere et honoráre studúerit, illíus méritis et obténtu a te grátiam in præsénti, et ætérnam glóriam obtíneat in futúrum . Per (eúmdem) Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Advertisements