BENEDICTIO LOCI VEL DOMUS

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

éneCross Symboldic, Dómine Deus omnípotens, locum istum (vel dómum istam): ut sit in eo (ea) sánitas, cástitas, victóriæ virtus, humílitas, bónitas et mansuetúdo, plenitúdo legis, et gratiárum actio Deo Patri et Fílio et Spirítui Sancto; et hæc benedíctio máneat super hunc locum (vel super hanc dómum) et super habitántes in eo (ea) nunc et in ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements