BENEDICTIO DOMUS

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

e Deum Patrem omnípoténtem suppliciter exorámus pro hac domo, et habitatóribus eius ac rebus: ut eam beneCross Symboldícere et sanctiCross Symbolficáre, ac bonis ómnibus ampliáre dignéris: tríbue eis, Dómine, de rore cæli abundántiam, et de pinguédine terræ vitæ substántiam, et desidéria voti eórum ad efféctum tuæ miseratiónis perdúcas. Ad intróitum ergo nostrum beneCross Symboldícere, et sanctiCross Symbolficáre dignéris hanc domum, sicut benedícere dignátus es domum Abraham, Isaac et Iacob: et intra paríetes domus istíus Angeli tuæ lucis inhábitent, eámque, et eius habitatóres custódiant. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: ”Let us go to Jesus with the simplicity of perfect faith” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements