FORMULA BREVIOR BENEDICENDI ET IMPONENDI SCAPULARE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE MONTE CARMELO

1. Si plures simul recipiendi sint, mutetur numerus. Si habitus solummodo benedicendus sit, tunc benediction incipit ab V. Ostende et concluditur cum Oratione Domine Iesu Christe.
2. Persona recipienda ad Habitum genuflexa, sacerdos, superpelliceo et stola albi coloris, aut saltem stola, indutus, dictat:

 

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

R. Et salutáre tuum da nobis.

V. Dómine exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

ómine Iesu Christe, humáni géneris Salvátor, hunc hábitum, quem propter tuum tuæque Genetrícis Vírginis Maríæ de Monte Carmélo amórem servus tuus (ancílla tua) devóte est delatúrus (delatúra), déxtera tua sanctiCross Symbolfica, ut eádem Genetríce tua intercedénte, ab hoste malígno defénsus (defénsa), in tua grátia usque ad mortem persevéret: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

3. Deinde aspergat Habitum aqua benedicta, et postea illum imponat personæ vel personis (cuilibet separatim), dicens super omnes simul:

Fancy letter Accipe (Accípite) hunc hábitum benedíctum, precans (precántes) sanctíssimam Vírginem, ut eius méritis illum pérferas (perferátis) sine mácula, et te (vos) ab omni adversitáte deféndat atque ad vitam perducat ætérnam.

R. Amen.

4. Postea subiungat:

Fancy letter Ego, ex potestáte mihi concéssa, recípio te (vos) ad participatiónem ómnium bonórum spirituálium, quæ, cooperánte misericórdia Iesu Christi, a Religiósis de Monte Carmélo peragúntur. In nómine Patris et Fílii Cross Symbol et Spíritus Sancti.

R. Amen.

 

b2eneCross Symboldícat te (vos) Cónditor cæli et terræ, Deus omnípotens, qui te (vos) ooptáre dignátus est in Confraternitátem beátæ Maríæ Vírginis de Monte Carmélo: quam exorámus, ut in hora óbitus tui (vestri) cónterat caput serpéntis antíqui, atque palmam et corónam sampitérnæ hereditátis tandem consequáris (consequámini). Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Aspergatur receptus aqua benedicta.

 


Advertisements