BENEDICTIO VEHICULI SEU CURRUS

In Festo Sancti Christophori Martyris

 

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

p-13-120x120propitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, intercedente sancto Christophoro Martyre, et béneCross Symboldic currum istam déxtera tua sancta: adiúnge ad ipsum sanctos Angelos tuos, ut omnes, qui in eo vehéntur, líberent et custódiant semper a perículis univérsis: et quemádmodum viro Æthiopi, super currum suum sedénti et sacra elóquia legénti, per Levítam tuum Phillíppum fidem et grátiam contulísti; ita fámulis tuis viam salútis osténde, qui tua grátia adiúti bonísque opéribus iúgiter inténti, post omnes viæ et vitæ huius varietátes, ætérna gáudia cónsequi mereántur. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Advertisements