Litaniæ Iesu Christi Sacredotis et Victimæ

Kýrie, eléison (ter).
Christe, eléison (ter).
Kýrie, eléison (ter).
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus, misérere nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, misérere nobis.
Spíritus sancte Deus, misérere nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, misérere nobis.

Iesu, Sacérdos in æternum, misérere nobis.
Iesu, Sacérdótem in secundum ordinem Melchisedech a Deo appellate, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, quem Pater unxit Spiritu Sancto et virtuti, misérere nobis. Iesu, Póntifex magne, misérere nobis.
Iesu, Póntifex ex homínibus assumpte, misérere nobis.
Iesu, Póntifex pro homínibus constitute, misérere nobis.
Iesu, Póntifex confessiónis nostræ, misérere nobis.
Iesu, Póntifex amplioris præ Moysi gloriæ, misérere nobis.
Iesu, Póntifex tabernáculi veri, misérere nobis.
Iesu, Póntifex futurórum bonórum, misérere nobis.
Iesu, Póntifex sancte, ínnovens et impollúte, misérere nobis.
Iesu, Póntifex fidélis, misérere nobis.
Iesu, Póntifex miséricors, misérere nobis.
Iesu, Póntifex benéfice, misérere nobis.
Iesu, Póntifex Dei et animárum zelo succense, misérere nobis.
Iesu, Póntifex in æternum perfecte, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, qui cælos penetrasti, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, qui consedit ad déxteram maiestátis in excelsis, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, qui apparet vultui Dei pro nobis, misérere nobis.
Iesu, Póntifex qui nobis viam novam et vivam initiasti, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, qui dilexisti nos et lavisti nos a peccátis in sanguine tuo, misérere nobis.
Iesu, Póntifex, qui tradidisti temetipsum Deo oblatiónem et hóstiam, misérere nobis.
Iesu, Hóstia Dei et hominum, misérere nobis.
Iesu, Hóstia sancta, misérere nobis.
Iesu, Hóstia immaculáta, misérere nobis.
Iesu, Hóstia a Deo accepta, misérere nobis.
Iesu, Hóstia propitiatiónis, misérere nobis.
Iesu, Hóstia sollemnis, misérere nobis.
Iesu, Hóstia laudis, misérere nobis.
Iesu, Hóstia pacis, misérere nobis.
Iesu, Hóstia reconcillatiónsi, misérere nobis.
Iesu, Hóstia salvatiónis, misérere nobis.
Iesu, Hóstia, in qua habemus fidúciam et accessum ad Deum, misérere nobis.
Iesu, Hóstia quæ fecit utraque unum, misérere nobis.
Iesu, Hóstia quæ sacrificata est ab origine mundi, misérere nobis.
Iesu, Hóstia vivens in sæcula sæculorum, misérere nobis.

Propítius esto, parce nobis, Iesu. – Plangimus pectora nostra
Propítius esto, exáudi nos, Iesu. – Plangimus pectora nostra

Ab omni malo, líbera nos, Iesu.
A temerário in clerum ingressu, líbera nos, Iesu.
A peccato sacrilégii, líbera nos, Iesu.
A spiritu incontinéntiæ, líbera nos, Iesu.
A turpi quæstu, líbera nos, Iesu.
Ab omni omni avarítia, líbera nos, Iesu.
Ab indigna opum ecclesiasticárum dispensatióne, líbera nos, Iesu.
Ab amore mundi eiusque vanitátum, líbera nos, Iesu.
Ab indigna Mysteriórum tuorum celebratióne, líbera nos, Iesu.

Per æternum sacerdótium tuum, líbera nos, Iesu.
Per sanctam unctiónem, qua a Deo Patre in sacerdótem constitutus es, líbera nos, Iesu.
Per sacerdotálem spintum tuum, líbera nos, Iesu.
Per ministérium illud, quo Patrem tuum super terram clarificasti, líbera nos, Iesu.
Per cruentam tui ipsius immolatiónem semel in cruce factam, líbera nos, Iesu.
Per illud idem sacrificíum in altari quotidie renovatum, líbera nos, Iesu.
Per divinam illam potestátem, quam, ut unicus et invisíbilis Sacérdos, in sacerdótibus tuis exerces, líbera nos, Iesu.

Ut univérsum órdinem sacerdotálem in sancta religióne conserváre dignéris, Te rogámus, audi nos.
Ut illos spíritus sacerdótii tui implere digneris, Te rogámus, audi nos.
Ut labia sacerdótum scientiam custodiant, Te rogámus, audi nos.
Ut in messem tuam operàrios fidéles mittere dignéris, Te rogámus, audi nos.
Ut tuos ministros diligéntia accéndere dignéris, Te rogámus, audi nos.
Ut pastóres secundum cor tuum populo tuo providére dignéris, Te rogámus, audi nos.
Ut omnes sacerdótes probi et sine macula sint, Te rogámus, audi nos.
Ut omnes qui ministros altáris vident, Dominum colent, Te rogámus, audi nos.
Ut sacerdótes tibi sacra in iustítia proferant, Te rogámus, audi nos.
Ut per eos sanctissimi Sacraménti cultum ubique promovére dignéris, Te rogámus, audi nos.
Sacérdos et Victima, Te rogámus, audi nos.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, misérere nobis.   *
* Plangimus pectora nostra ter

V. Iesu, Sacérdos, audi nos
R. Iesu, Sacérdos, exáudi nos.

Orémus.  Ecclesiæ tuæ, Deus, sanctificátor et custos, suscita in ea per Spíritum tuum idóneos el fidéles sanctórum mysteriórum dispensatóres, ut eorum ministério et exemplo christiana plebs in viam salútis te protegente dirigatur. Deus, qui ministrántibus et ieiunántibus discipulis segregari iussisti Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpseras eos, adesto nunc Ecclésiæ tuæ oranti, et tu, qui omnium corda nosti, ostende quos elegeris in ministérium. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnst in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.


Image credit: ”Here is the Bread of Angels became the food of men, …” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements