BENEDICTIO DOMORUM IN SABATO SANCTO ET RELIQUO TEMPORE PASCHALI

1. Parochus, seu alius sacerdos, de Parochi licentia superpelliceo et stola alba indutus, cum ministro deferente vas aquæ benedictæ in Fonte baptismali, atque ante infusionem Olei et Christmatis acceptæ, Sabbato Sancto visitat domos suæ paroeciæ, aspergens eas eadem aqua benedicta. Ingrediens domum dicit:

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

2. Deinde aspergens loca præcipua domus, et habitantes in ea, dicit Antiphonam:

Fancy letter Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, alleluia: et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: alleluia, alleluia.

Ps. 118 (117), 1

Fancy letter Confitemini Dómino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericórdia eius.
Glória et Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Repetitur Antiphona:

Fancy letter Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextero, alleluia: et omnes, ad quos prevenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: alleluia, alleluia.

Deinde dicit:
V. Ostende nobis, Dómine, misericórdiam tuam, alleluia.
R. Et salutare tuum da nobis, alleluia.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo. 

ORATIO

Orémus.

Fancy letter Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: et sicut domos Hebræorum in exitu de Ægypto, agni sanguine linitas (quod pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, figurabat), ab Angelo percutiente custodisti; ita míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per eúmdem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spírirus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

3. Ritus superius descriptus adhibetur, etiamsi benedictio domorum fiat alia die infra Tempus Paschale pro locorum consuetudine.