BENEDICTIO AD OMNIA

Hæc benedictionis formula adhiberi potest a quovis sacerdote pro omnibus rebus, quarum specialis benedictio in Rituali Romano non habetur.

 

V. Adiutórium nostrum Cross Symbol in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

eus, cuius verbo sanctificántur ómnia, béneCross Symboldictiónem tuam effúnde super creatúram istam (creatúras istas): et præsta, ut quisquis ea (eis) secúndum legem et voluntátem tuam cum gratiárum actióne usus fúerit, per invocatiónem sanctíssimi nominis tui, córporis sanitátem et ánimæ tutélam, te auctóre, percípiat. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.


Advertisements