BENEDICTIO LIBRI PRECATORII

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

d-05eus auctor ipse pietátis, a quo omnis est sufficiéntia nostra: béneCross Symboldic, quæsumus, hunc librum (hos líbros); ut, qui illo (illis) utétur, Spíritum Sanctum tuum in oratiónibus adiutórem hábeat: et quando nescímus, quid orémus, sicut opórtet, sed ipse Spíritus Sanctus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus, tu ipse, Dómine, apérias os orántis ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda cor eisu ab ómnibus vanis pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte oratiónes ex hoc libro (his libris) recitáre valeat, et exaudíri mereátur ante conspéctum divínæ maiestàtis tuæ. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: ”An ardent prayer spoken in faith and full of love is the incense Jesus prefers.” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements