BENEDICTIO NUMISMATIS SACRI

V. Adiutórium nostrumCross Symbolin nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Dominus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO

Orémus.

b2éneCross Symboldic, Dómine Deus, hoc sacrum numísma (hæc sacra numísmata) et præsta, ut devóte illud (illa) gestántibus sit (sint) Christiánæ dignitátis monméntum et scutum fídei contra omnes diabólicos incúrsus. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Et aspergatur aqua benedicta.


Image credit: ”I am the friend of purity…” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements