Litaniæ de Spiritu Sancto

Kýrie, eléison (ter).
Christe, eléison (ter).
Kýrie, eléison (ter).
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus, misérere nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, misérere nobis.
Spíritus sancte Deus, misérere nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, misérere nobis.

Sancte Spíritus sapientiæ, miserére nobis.
Sancte Spíritus intelléctus, miserére nobis.
Sancte Spíritus consilii, miserére nobis.
Sancte Spíritus fortitúdinis, miserére nobis.
Sancte Spíritus scientiæ, miserére nobis.
Sancte Spíritus pietátis, miserére nobis.
Sancte Spíritus timóris Dei, miserére nobis.
Sancte Spíritus, lux Prophetárum et Apostolórum, miserére nobis.
Sancte Spíritus sine quo non fit remíssio, miserére nobis.

Propitius esto, parce nobis, Spíritus Sancte Deus.   * plangimus pectora nostra
Propitius esto, exaudi nos, Spíritus Sancte Deus.   * plangimus pectora nostra

A confidéntia audaci in Misericórdia Dei,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
A contradictióne apud veritátem christianam approbatam,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
A malevoléntia et invidia fraterna gratiæ Dei,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
Ab obstinatióne cordis,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
Ab neglegéntia pœniténtiæ usque ad mortem,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
A damnatióne æterna,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
Per mirábilem Incarnatiónem Iesu Christi,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.
Per adventum tuum in línguas ignis,
líbera nos, Spíritus Sancte Deus.

Peccatóres te rogamus,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos in pietáte et humilitáte confortáre digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos stabilitátem et fortitúdinem donáre digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut mentes nostras ad cæléstia desidéria erigas,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos purgáre et nos habitatiónem dignam te dedicare digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos in dolóribus nostris consoláre digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos in gratia tua confortáre digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut nos omnes ad participatiónem in gloria sempiterna perdúcere digneris,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.
Ut te amamus et tui causa a peccátis cavimus,
audi nos, Spíritus Sancte Deus.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.   *
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, misérere nobis.   *
* Plangimus pectora nostra ter

V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum rectum innova in viscéribus meis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus. Veni Sancte Spíritus, reple tuorum corda fidélium et tui amoris in eis ignem accende, qui omnes gentes in unitáte fidei contraxisti, ut gratia tua sanctíssima corda nostra illustraret et ab omni malos nos defenderet. Amen. 


Image credit: “As a beautiful white dove which leaves the medium of water and comes to shake its wings on the ground, the Holy Spirit leaves the infinite ocean of the divine perfections and comes to beat its wings on the pure hearts to distill in them the beam of love. – The Curé d’Ars” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.


Advertisements