1. Si Cruces, publicæ venerationi expositæ, sollemniter benedicantur, hæc benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet sacerdoti committere, privatim autem hæc benedictio a quolibet fieri potest sine ulla Ordinarii licentia.
2. Sacerdotes superpelliceo et stola rubri coloris indutus dicit:
V. Adiutórium nostrumin nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
ORATIO
Orémus.
ogámus te, Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: ut dingéris bene
dícere hoc signum Crucis, ut sit remédium salutáre géneri humáno; sit solíditas fídei, proféctus bonórum óperum, rédemptio animárum; sit solámen, et protéctio, ac tutéla contra sæva iácula inimicórum. Per Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
ORATIO
Orémus.
éne
dic, Dómine Iesu Christe, hanc Crucem, per quam eripuísti mundum a potestáte dæmonum, et superásti passióne tua suggestórem peccáti, qui gaudébat in prævaricatióne primi hóminis per ligni vétiti sumptiónem. Hic aspergur aqua benedicta. Sanctificétur hoc signum Crucis in nómine Pa
tris et Fí
lii et Spíritus
Sancti; ut orántes, inclinantésque se propter Dóminum ante istam Crucem, invéniant córporis et ánimæ sanitátem. Per eundem Dóminum nóstrum Iesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
3. Postea sacerdos ante Crucem genuflexus ipsam devote adorat, et osculatur, et idem faciunt quicunque voluerint.
–
Image credit: ”Garden of Prayer” by Holy Card Heaven, attribution © Creative Commons License.