BENEDICTIO PRIMARII LAPIDIS ÆDIFICII

V. Adiutórium nostrumin nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram. V. Dominus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. ORATIO Orémus. eus, a quo omne bonum sumit initium, et semper ad potiora progrediens percipit incrementum: concede, quæsumus, supplicantibus nobis; ut quod ad laudem nominis tui inchoare agredimur, æterno tuæ paternæ sapientiæ munere perducatur ad terminum. Per Dóminum…